- PROFUNDUS
- PROFUNDUSapud Vopisc. in Aureliano, c. 13. Cape tunicam palamatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eboratum, nam te Consulem hodie designo: color est intensior et sa turatior Car. du Fresne, quem Scriptores medii aevi Fundatum, Glli Fonce vocant. Unde subarmalem profundum sic dictum, quod non modo purpureus fuerit, sed purpurâ subfuscâ intensiore ac improbiore intinctus: adeoque eundem fuisse cum eo, quod Trebellius Pollio in Claudio, c. 14. vocat, Subarmalecum purpura Maura, contendit. Hesychius, τὸ βαθὺ καὶ τὸ μέγα καὶ ὑψηλὸν καὶ μέλαν, Profundum et magnum et altum, et nigricans seu subfuscum. Est igitur ei subarmalis profundus ὑσγενοβαφὴς, hysgino tinctus, vide illum in Glossar. Ita ergo profundus, pro copioso, uti apud Poetas passim. Sic profunda cades, apud Stat. Theb. l. 10. v. 837. profundus clamor, apud eundem supra, v. 760. etc. Alias profundus, pro infero. Ut profunda Iuno, Proserpina dicitur Claudiano initio Rapt. profundus Dis, Piuto, Lucano l. 1. v. 455. qui idem profundus Iuppiter, Statio, Theb. l. 1. v. 615. ficut profunda Ceres iterum Proserpina, eidem, l. 4. v. 460. quam inferam Iunonem alibi vocat etc. Vide Barthium, ad loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.